(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Biodiversity Heritage Library | Children's Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "Quaestiones de Furiis poetis"

871 
B4.Yh 



UNIVERSITY OF 
ILLWOIS LIBRARY 
AT URBANA-CHAMPAIGN 
CLASSICS 



Digitized by the Internet Archive 
in 2013 



http://archive.org/details/quaestionesdefurhild 






■ftv 



QUAESTIONES 
DE FURIIS POETIS. 



Dissertatio inauguralis 

quam 

consensu et auctoritate 
amplissimi philosophorum ordinis 

in 

academia Fridericiana Halensi 
cum Vitebergensi consociata 

ad summos in philosophia honores 

rite impetrandos 
scripsit 

Theodorus Hildebrand 

Wernigerodensis. 



Halis Saxonum, 

Formis Kaemmereriani 
MDCCCXCII. 



£\> 



Avunculo suo Theodoro Dsclienfzig 



ex pio et grato anmio. 



p 



30095 



QUAESTIONES 
DE FURIIS POETIS. 



Dissertatio inauguralis 

quam 

consensu et auctoritate 
amplissimi philosophorum ordinis 

in 

academia Fridericiana Halensi 
cum Vitebergensi consociata 

ad summos in philosophia honores 

rite impetrandos 

scripsit 
I 

Theodorus Hildebrand 

Wernigerodensis. 



Halis Saxonum, 

Formis Kaemmererianis 
MDCCCXCII. 



Avunculo suo Theodoro Dsclienfzig 



ex pio et grato anmio. 



p300^S 



Praefatio. 

De Furiis poetis, quot fuerint et quae carmina eis at- 
tribuenda sint, controversia fuit usque ad hunc diem, imprimis 
propter duos locos Horatianos (sat. II, 5, 41 et sat 1, 10, 36), 
quibus M. Furium Bibaculum perstrictum esse narrant 
scholiastae. Primus multis verbis de ea re disputavit 
Weichertus in commentatione*) ,De Marco Furio Bibaculo'. 
Certe laudanda est diligentia et sedulitas viri docti , qui de 
illa quaestione pro sua parte optime meritus est, sed negare 
nequeo multa ab eo prolata esse sine ulla veritatis specie, 
multa plane falsa. Confundit enim poetas Furios diversos et 
plures opiniones profert, _quas probare non possumus. Atque 
fuerunt sane viri docti, qui nonnullas Weicherti coniecturas 
reiecerunt. Sed controversiam nondum diiudicatam esse puto, 
propterea quod nemo post Weichertum totam rem ita trac- 
tavit, ut eis, quae adhuc prolata sunt, accurate examinatis 
certa ab incertis disiuncta sint. Sciens hoc dico. Nam 
quamquam ante paucos annos G. B. Camozzi**) copiose 
de Marco Furio Bibaculo disseruit, tamen plerumque, im- 
primis in fragmentis attribuendis, auctoritate Weicherti 
ducitur atque de priorum sententiis quidem fusius dicit, sed 
ea, quae viri docti nostri saeculi de Furiis poetis scripserunt, 



*) Poetarum Latinorum vitae et carminum reliquiae. Lps. 1830 

pgg. 331-364. 
K *) Rivista di filologia ed istruzione classica vol. XVI (1888) pgg. 161—217. 



-- 6 — 

aut non potuit inspicere aut non recte examinavit. Quae 
cum ita sint, non inutile esse existimo de tota re dcnuo in- 
quirere et quaecumque a viris doctis*) de Furiis poetis dis- 
putata sunt, in unum congerere et accurate examinare, ut 
intellegatur, quid certum, quid probabile, quid reiciendum 
sit. Atque quoniam controversia de Furiis poetis eorumque 
fragmentis orta est ex interpretandis duobus locis Horatianis, 
inde exordium disserendi faciam et primo capite demonstrabo 
tres fuisse Furios poetas. Quorum de vitis et reliquiis 
sequentibus capitibus dicam. — 



¥ ) Estre, Horatiana prosopographia p. 108 sqq. 
Nipperdey, opuscula pgg. 499—502. 
A. Wissowa, Uber die den Dichter Furius betreffende Stelle in 

Horaz' sat. II, 5, 41. Prgm. des kath. Gyran. zu Breslau 1867. 
Bernhardy, Rom. Litteraturgeschichte, 5. Aufl. p.485 Anm.366; 

p. 566 Anm. 430. 
Ribbeck, Gesch. der rom. Dichtung I, p. 295; p. 343. 
Teuffel, Gesch. der rbm. Litteratur, 5. Aufl. § 150, 1. § 192, 4, 5, 6. 
Schanz, Rbm. Litteraturgeschichte p. 95. p. 148. 



- 19 — 

ei attribuerunt, nani infra (cap. II.) hos omnes Auli Fuiii 
Antiatis esse ostendam. Contra iure Nippercleius*) monuit 
epicum carmen magnum et historicum repugnare omnino 
consuetudini eorum poetarum, quibus annumerandus est 
Bibaculus. Fuit enim ex eorum numero, qui Alexandrinos 
potissimum secnti ab antiquorum consuetudine discedebant 
et novi vel vecozeooi a Cicerone**) appellabantur. Hi poetae 
omnes, ut bene exposuit Nipperdeius, componcbant minora 
carmina maxime amatoria, iambos, epigrammata, in epico 
genere et ipsa minora carmina fabulas magna doctrina exor- 
natas, non historiam tractantia scripserunt, qualia erant Catulli 
epithalamium Pelei et Thetidis, Calvi Jo, Cinnae Zmyrna. 
Cum igitur per se non sit probabile ab hac consuetudine 
Bibaculum recessisse et apud omnes veteres scriptores altum 
silentium sit de carmine epico Bibaculi, evincitur ant nullum 
omnino carmen epici generis poetam scripsisse, id quod veri- 
simillimum est, aut certe non carmen historicum de bello 
Gallico. Quid ? quod ne argumentum quidem aptum carminis 
invenire possumus, si Pseudo-Acronis annotationem Furium 
Bibaculum scripsisse ,pragmatiam belli Gallici' veram esse 
censemus. Nam de nullo alio bello Gallico cogitari potest 
nisi de illo bello, quod Julius Caesar in Gallia gessit. 
Tacito autem teste, apud quem ann. IV, 34 Cremutius 
Cordus dicit : ,,carmina Bibaculi et Cdtulli referta contumeliis 
Caesarum leguntur, sed ipse divus Julius, ipse divus Augustus 
tulere ista et reliquere', Bibaculus erat et C. Julio et Octa- 
viano inimicus. Neque enim ex verbis Cremutii conicere 
licet a Bibaculo solum Augustum carminibus esse carptum, 
quoniam a Catullo unum Caesarem esse laesum constat. Nam 
haud dubie Bibaculus etiam Julium Caesarem vexavit car- 
minibus, quia probabile est, eum si Octavianum dominationis 
appetentem vidit et laesit, idem de Julio Caesare sensisse 
quod Catullum. Quae cum ita sint, non video, quomodo fieri 



*) 1. 1. p. 500. 
**) cfr. Tusc. III, 19, 45. or. 48, 161. ad Att. VII, 2, 1. 



— 20 — 

potuerit, ut inimicum carmine epico laudaret. Nihil aliud 
in tanta difficultate relinquitur, nisi ut credamus Bibaculum 
partes suas postea eommutavisse, sed hoc per se nullam 
veritatis speciem habet. 

Praeterea fides scholiorum refellitur iis, quae de prae- 
stantia carminum Bibaculi ab aliis traduntur. Testimoniis 
enim, quae apud Quintilianum, Tacitum, Diomedem, a quibus 
poeta una cum Archilocho, Hipponacte, Lucilio, Catullo, 
Horatio nominatur, satis elucet Bibaculum fuisse optimum 
poetam imprimis in iambica poesi. Atque recte scriptores 
veteres iudicasse Bibaculum excellentem fuisse poetam 
fatebitur, qui versus Catullianis simillimos legerit, quamvis 
pauca et parva fragmenta relicta sint (cfr. cap. III). Itaque 
non est verisimile poetam simplicitate verborum et senten- 
tiarum insignem in tantum tumorem tantamque insulsitatem 
incidisse, ut Horatio ludibrio esset. Argutius autem quam 
verius, ne dicam inepte, iudicant, qui dicunt Bibaculum 
optimum quidem iambographum fuisse, sed pessimum poetam 
epicum. — 

Furius Bibaculus igitur nullo pacto potest esse poeta 
ab Horatio utroque loco derisus. Atque verum hoc esse 
etiam ex ea re apparet, quod viri docti frustra studuerunt 
causas explorare, cur maxima acerbitate in Furium Bi- 
baculum usus sit Horatius. Jahnii coniecturam Furium 
Bibaculum iram Horatii subiisse, quod inter alios etiam 
Orbilium laesisset*), Weichertus**) bene reiecit argumento 
petito ex Horatii ipsius epistula II, 1, 70, ubi poeta illudit 
magistrum plagosum. Sed ipse Weichertus, quem nuper 
Camozzi secutus est, nimis fretus scholiastis comminisci 
cogitur aliam acerbitatis Horatii in Bibaculum causam. Putat 
enim hunc admiratorem magnum Lucilii indigne ac moleste 
accepisse iudicium poetae novelli de Lucilio sat I, 4 prolatum 
eumque hac de causa sermones Horatii maligno animo 



*) cfr. cap. III frgm. 3. 
**) 1. 1. p. 363, 21. 



— 21 — 

castigasse. Horatium autem audito sive lecto illo Bibaculi 
iudicio indignatum primum lenius tectoque nomine enra sat.I, 10, 
36 carpsisse. Sed Furium , qui intellexisset, quis iste 
,Alpinus' esset, in Horatium invectum versibus malignis 
tantopere, ut hic illiberabili prorsus petulantia uteretur 
sat. II, 5, 41. 

Supervacaneum esse existimo contra tam subtilem 
explicationem multa proferre, cum tota disputatione per- 
spicuum factum esse putem Bibaculum omnino non esse posse 
poetam Horatianum. Illud tantum addam nos ignorare Bi- 
baculum fuisse obtrectatorem Horatii, contra, si fuisset, ille 
certe eum non obiter laesisset, sed accuratius se defendisset 
ab opprobriis poetae sua aetate insignis. Sed eo consilio 
Weicherti coniecturas adscripsi, ut manifestum fieret in 
sententias futiles et commenticias eos trahi, qui sequentes 
scholiastas poetam illis locis Horatianis perstrictum Bibaculum 
putant. — 

Cum vero supra explicaverim, quo modo Porphyrio, 
quem, certe ad sat. II, 5, 41, reliqui scholiastae secuti sunt, 
in Furium Bibaculum inciderit, et consentaneum sit Pseudo- 
Acronem comparatis duobus locis etiam sat. I, 10, 36 Bi- 
baculum notatum esse putasse, certe nemini mirum esse 
potest, quod Furium Bibaculum castigatum poetam esse 
opinati sint scholiastae. Accedit, quod scimus etiam aliis 
locis velut sat. I, 3, 130 (Alfenus), sat. I, 3, 82 (Labeo), 
epp. II, 3, 301 (tonsor Licinus) a scholiastis personas 
Horatianas plane ignotas cum hominibus aliunde notis con- 
fusas esse. — 

Quoniam igitur graves causae sunt, cur de Furio Bi- 
baculo cogitaii non possit, Wissowa et Ribbeckius alterum 
certe ex locis Horatianis (sat. II, 5, 41) referendum esse 
existimaverunt ad alium poetam ex eadem gente Furia, 
Aulum Furium Antiatem, quem aequalem et familiarem Lutatii 
Catuli illius, qui Cimbros ad Vercellas devicit, fuisse et 
carmen epicum composuisse memoriae est proditum. Quam 
sententiam argumentis accuratius confirmare studuit Wissowa, 



— 22 — 

Ribbeckius autem eam simpliciter profert secutus, ut videtur, 
Wissowam. Itaqne videamus, quid afferat ille pro opinione 
sua: Gellium, a quo (N A. XVIII, 11) diserte versus epici 
Furii Antiatis traditi sint, narrare a Caesellio Vindice, 
,homine haut indiligente et hautquaquam inerudito', Furium 
Antiatem, quia dedecoravisset linguam Latinam fictionibus 
verborum, ita reprehensum csse, ut verisimile sit eum etiam 
ea coinmisisse, quae Horatius vituperet. Sed contra hanc 
rationem dicendum est illud iudicium grammatici omnino 
non pos.se comparari cum iudicio Horatii, cum ille, quod 
nonnnlla verba nova finxcrit, hic, quod tumore absurdisquc 
imaginibus usus sit, Furium vituperet. Et Gellius ipse iure 
mihi videtur defendisse fictiones Antiatis his verbis: ,mihi 
quidem neque abhorrere a poetica facultate visae sunt neque 
dictu profatuque ipso taetrae aut insuaves esse, sicuti sunt alia 
ab illustribus poetis ficta dure et rancide' . Argumentum igitur 
ex reprehensione Caesellii Vindicis sumptum valde incertum 
est. — Paulo gravius sane videii potest alterum argumentum, 
quod ex scholiis Veronensibus in Verg. Aen. IX, 379. 
Wissowa petivit. Hoc loco euim in codice leguntur haec: 
, — in annalibus belli Gallici: „Hic qua ducebant vastae 
divortia fossae"', ubi Wissowa ante ,in annalibus belli Oallici' 
nomen ,Furius Antias' olim exstitisse et titulum ,pragmatia 
belli Gallici' a Pseudo-Acrone traditum non diversum esse ab 
eo, qui hoc loco legitur ^annales belli Gallici', Beckerum*) 
secutus suspicatur et censet Pseudo-Acronem tantum de 
cognomine erravisse, sed titulum carminis ostendere ab Horatio 
carpi Furium Antiatem. Ut hanc opinionem refutem, paulo 
accuratius dicendum est de argumentis Beckeri, qui post 
Bernhardy um**) probare studuit carmen Furii Antiatis 
inscriptum fuisse ,annales belli Gallici', nam Beckeri dis- 
putatione nititur explicatio Wissowae. Sunt igitur fere haec, 



*) J. Becker, M. Furius Bibaculns und Aulus Furius Antias. 

Zeitschrift f. d. Altertumswissenschaft 1848 No 75. 
**) Bernhardy, Litteraturgesch. p. 485 Anm. 366. 



— 23 — 

quae protulit Beckerus : Cum Macrobius in libro sexto Satur- 
nalium versus Furianos ex ,annaW primo, quarto etc. propter 
imitationem Vergilii afferat et scholiasta Veronensis ex 
,annalibas belli Gallici' versum item propter imitationem 
Vergilii attulisse videatur, ad idem carmen, Furii Antiatis 
,annales belli Gallici' ', haec referenda esse. Argumentum 
autem carminis fuisse bellum Catuli contra Cimbros in Gallia 
cisalpina, cum teste Cicerone Catulus Auli Furii Antiatis 
familiaris fuerit. Pseudo-Acronem vero pro ,annales belli 
Gallict scripsisse ,pragmatia belli Gallici' et duobus poetis 
confusis hoc epicum carmen Bibaculo attribuisse iniuria. 
Itaque cum etiam in lacuna scholiorum Veronensium litterae 
,s'- pars superesse videatur*), ibi verba ,Furius Antias' ex- 
cidisse verisimillimum esse. - Sed num recte haec omnia 
disputata sint, valde dubito. Titulus enim carminis epici 
Furii Antiatis, si Macrobium sequimur, qui unum quemque 
librum simpliciter ,annalerri dicit, fuit ,annales\ non ,annales 
belli Gallici\ Praeterea non verisimile est scholiastam Verc- 
nensem versum ex ,annalibus belli Gallici' propter imitationem 
Vergilii, ut censet Beckerus, attulisse, nam versus Vergilianus 
Aen. IX, 379: .obiciunt equites sese ad divortia nota 1 nihil 
aliud commune habet cum versu illo nisi unum vocabulum 
,divortia'. In eis autem versibus, quos Macrobius laudat 
plura Vergilianis verbis similia insunt**). Denique non 
explicavit Beckerus, quo modo factum sit, ut Pseudo-Acro 
,pragmatia belli Gallici' diceret, non ,annales belli 
Gallici. Quod vero nomen in lacuna scholiorum Veronensium 
olim fuerit, nescimus atque inutile esse puto de hac re 
coniecturas facere. Itaque ex omnibus argumentis, quibus 
Beckerus ad suam sententiam confirmandam usus est, relin- 
quitur unum, amicitia Furii Antiatis et Catuli, qui bellum 
in Gallia cisalpina gessit et de rebus gestis suis librum 
misit ad poetam***), sed hac re una ne Beckerus quidem 



*) cfr. Keilii annotationem in editione schol. Veron. 
**) cfr. cap. 11. 
***) cfr. Cic. Brut. 35 et cap. 11 huius libelli. 



— 24 — 

ausus sit demonstrare titulum carminis Furii Antiatis fuisse 
,annales belli Gallici'. Hoc autem titulo remoto altera 
etiam illa causa, qua Wissowam dixi commotum esse, ut 
Furium Antiatem ab Horatio notatum esse putaret, ad 
irritum cadit. — 

Iam vero certa argumenta sunt, quibus prohibemur, ne 
Furiura Antiatem ab Horatio in satiris derisum esse credamus. 
Apparet enim Horatium utroque loco hominem suae actatis, 
qui ob tumorem apud aequales infamis erat, perstringere, 
nam sic tantum dicacitas et acerbitas poetae perspicua esse 
poterat. Sed cum eo tempore, quo Horatius satiras con- 
scripsit, Furius iam diu supremum diera obierit, illis locis 
perstringi non potuit. Praeterea Furius Antias, quem teste 
Macrobio Vergilius dignum esse censuit, quera legeret et 
imitaretur, vix tam ridiculum se praebuerat, ut iam mortuus 
ludibrio Horatio et aequalibus eius fieret. Denique iocularis 
poetae appellatio ,Alpinus' nullara omnino explicationem 
habet, nam quae supra de Bibaculo disputans dixi, eadem 
fere omnia etiam de Antiate valent. — 

Quac cum ita sint, aliam rationem inire debemus, ut 
explicemus, quis sit ille poeta Horatianus. Omnes scopulos, 
ut ita dicam, eluctamur, cum ^Mpinum' verum cognomen 
esse dicimus et, quod loci Horatiani inter se congruunt, 
poetam illis locis irrisum Furium Alpinum cum Bernhardyo 
et Nipperdeio appellamus. Etenim non modo non potest 
causa inveniri, cur ^Alpinus 1 nomen ioculare sit, sed ne 
probabile quidem est per se nomcn esse fictum Nam omnino 
perpauca uomina ficta in satiris Horatianis sunt atque multa, 
quae olim pro nominibus fictis et a veteribus scholiastis et a 
recentioribus interpretibus habebantur velut Maltinus (sat. I, 
2, 25) pro Maecenate et Villius (sat. I, 2, 64) Longaren- 
usque (sat. I, 2, 67) pro Annio vel Milone vera hominum 
obscuroruin nomina esse ostenderunt viri docti.*) Et ne quis 



*) cfr. Madvig opusc. acad. I : Epimetrum de Horatii secundae 
satirae libri primi versu 25. 

Szelinski. De nominibus personarum apud poetas satiricos 
Romanos. diss. Regimont. 1862. 
Jaffe. De personis Horatianis. diss. Hal. 1885. 



— 25 — 

dubitet, num ,Alpinus' cognomen Romanum fuerit, Julius 
Alpinus quidam est apud Tacitum hist. I, 68 et plura eius- 
dem cognominis exempla praebent inscriptiones *). Quare 
non est, cur negemus etiam Furios nonnullos ^Mpinos' vocatos 
fuisse. Quod praeterea nostrae sententiae opponi potest, 
nihil de Furio Alpino poeta memoriae esse proditum, non 
magnam habet vim. Nam in satiris Horatianis multae sunt 
personae**), de quibus praeter nomina nihil fere notum est, 
in his etiam poetae quidam ignobiles velut Fannius (sat I, 
4, 21 et sat. I, 10, 80) et Cassius Etruscus (sat. I, 10, 62). 
Nullo pacto denique in eo oifendendum est, quod duo poetae 
eiusdem gentis, Furius Bibaculus et Furius Alpinus, tempore 
fere eodem fuerint. 



*) Corp. inscr. L a t. 111. 3838. 5815. V. 3222. 3356. 6597. 6873. 
7813. 7819. Vll. 30. XVII. 3402. 5679. 22. 23. 24. 
**) cfr. H a n n a. Zur Prosopographie des Horaz. 2 Prgg, Krems 
1885/86. 



Caput II. 

De Aulo Furio Antiate. 

Ut aliquid certi de aetate Furii, poetae epici, statuaraus, 
unum habemus testem Ciceronem, qui Brut. XXXV § 132 
haec dicit de Q. Lutatio Catulo : ,Jam Q. Catulus non antiquo 
illo more, sed hoc nostro, nisi guid fieri potest perfectius, 
eruditus. Multae litterae, summa non vitae solum atque 
naturae, sed orationis etiam comitas, incorrupta quaedam 
Latini sermonis integritas; quae perspici cum ex orationibus 
eius potest tum facillime ex eo libro, quem de consulatu et 
de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophonteo genere 
sermonis misit ad A. Furium poetam. fara iliarem 
suura.' Praenomen igitur poetae fuit Aulus, cognomen 
autem tradidit Gellius in indice capitis XI. libri XVIII. 
Noctium Atticarum: ,Verba ex carminibus Furii Antiatis 
inscite a Caesellio Vindice reprehensa, versusque ipsi, in quibus 
ea verba sunt, subscriptV De anno autera natali Auli Furii 
Antiatis nihil habemus compertum, sed ex eis, quae Cicero 
dicit, conicere aliquid possumus. Furius enim, si Q. Lutatii 
Catuli, qui anno a. Chr. n. 102. cum Mario consul fuit et 
Cimbros ad Vercellas devicit diemque supremum anno a. Chr. 
n. 87. obiit, familiaris a Cicerone appellatur, eiusdem fere 
aetatis fuerit necesse est, id est natus est circa raedium 
saeculum secundum a. Chr. n. et fortasse mortuus est circa 
annum a. Chr. n. 80. Sine dubio autem, ut iam supra dixi, 
eo tempore, quo Horatius satiras composuit, iam diu diem 
supremum obierat. 

Carmen Furii Antiatis legerat Caesellius Vindex, quem 
temporibus Traiani floruisse verisimile est. Is enim de dic- 
tione poetae, fortasse in ,commentariis lectionum antiquarum\ 



— 27 — 

disputaverat eumquc reprehenderat, quod nova verba finxisset. 
Titulum autem carminis simpliciter ,annales J fuisse, non 
,annales belli GallicV iam supra dixi. Atquc cum Macrobius, 
qui in libro VI. Saturnalium affert versus quosdam Furii, 
quos cum versibus apud Gellium Furio Antiati attribuendos 
esse persuasum habeo , undecimum annalem commemoret, 
annalium minimum undecim libri fuerunt. Secutus esse 
videtur Furius in poesi Ennium, qui ipse quoque ,annales' 
scripserat, et fortasse, ut suspicatur Mommsenus*), ille inde 
exordium fecit, ubi carminis iinem fecerat Ennius, et nar- 
rationem rerum Komanarum usquc ad suam aetatcm vcrsibus 
deduxit, quamquam hoc certis argumentis confirmari nequit. 
Iam vero quod Cicero dicit Lutatium Catulum ad Aulum 
Furium librum misisse, recte viri do.ti**) suspicati sunt 
Catulum hoc fecisse eo consilio, ut accuratius et ornatius 
scriberet Furius de rebus gestis ipsius sicut Cicero***) ad 
Posidonium eodem consilio \m6ixvy\ixa de consulatu suo misit. 
Neque tamen ex hac una re conicere licet, solas res aCatulo 
gestas Furii carmine fuisse descripta, sed putandum est 
poetam multo ampliorem tractantem materiam eo loco, quo 
de bello Cimbrorum ei narrandum erat, libro familiaris sui 
usum esse. — 

Exstant, ut iam dixi, versus ex annalibus Furii Antiatis 
et apud Gellium et apud Macrobium. Sed cum controversia 
inter viros doctos fuerit, utrum hi versus omnes Furio 
Antiati an nonnulli potius Bibaculo attribuendi sint, de 
versibus ipsis quaerendum est accuratius. Et Gellius quidem 
in indice, quem supra adscripsi, capitis XI. libri XVIII. 
Noctium Atticarum dicit versus, quos a reprehensione Caesellii 
defendit, esse Furii Antiatis. Caesellius Vindex enim, ut 
narrat Gellius, Furium ea de causa vituperaverat, ,quod 
terram in lutum versam ^utescere' dixisset, et tenebras in 



*) Roem. Gesc h. Bd. 11, p. 444. 
**) cfr. Peter, Jahrb. f. Phil. 115 p. 751, 
***) cfr. ad Att. 11, 1, 2. 



— 28 - 

noctis modum factas ,noctescere\ et pristinas reciperare vires 
,virescere', et quod ventus mare caerulum crispicans nitefacit 
,purpuraf dixisset, ct opulentum fieri ,opulescere\ Deinde 
Gellius versus ipsos addit, quorum quattuor etiam Nonius 
affert nimirum ex Gellio, hos: 

1) ,Sanguine diluitur tellus, cava terra lutesciV 

cf r. Non. 133, 23. 

2) ,Omnia noctescunt tenebris caliginis atraeJ 

cfr. Non. 145. 9. 

3) ,Increscunt animi, virescit volnere virtusJ 

cfr. Non. 188, 5. 

4, 5) ,Sicut fulca levis volitat super aeauora classis, 
Spiritus Eurorum viridis cum purpurat undas.' 

6) Quo magis in patriis possint opulescere campis.' 

cfr. Non. 148, 15. 

Weichertus (l.l.p.353) versus hos Furio Antiati abiu- 
dicavit grammaticis, ut ita dicam, causis commotus vel 
potius opinionis ante conceptae laqueis irretitus et tribuit 
Bibaculo in hunc fere modum disputans : ,Furium Antiatem 
viventem ea aetate, qua uti rei publicae robur, ita ingeniorum 
vis nondum elanguisset nec nervosa sermonis Latini gravitas 
luxu et deliciis fracta fuisset, tales scribere non potuisse versus, 
quales a Gellio ei adscribantur, molles, elumbes et verborum 
ampullis diffluentes. Ob dictionis tumorem eorum pro auctore 
esse habendum eum poetam, qui acerbe ab Horatio perstrin- 
gatur, scilicet Furium BibaculumJ Sed contra hanc opinionem 
imprimis illud pugnat, ut ipse confitetur Weichertus, quod 
Gellius claris verbis in indice dicit, allatos versus esse Furii 
Antiatis. Sane temerarium est, si quis contendat, indices 
capitum a librario quodain postea esse additos, nam Gellius 
ipse in praefatione § 25: ,Capita, inquit, quae cuique 
commentario insunt, exposuimus hic universa, ut iam statim 
declaretur, quid quove in libro quaeri invenirique possif, ex 
quo elucet ipsum hos indices composuisse. De fide autem 
et genuina forma verborum dubitari non potest. Praeterea 
summa cautione opus est, ne ex paucis fragmentis, praesertim 



— 29 — 

versibus singulis cx carmine excerptis, nimium coniciamus, 
id quod fecit Weichertus. Qui ea sola causa, quod apud 
Horatium turgidus poeta notatur, commovetur, ut versus a 
Gellio traditos tumoris plenos et elumbes appellet, quod ne 
Caesellius quidem dixerat. In versibus autem, si quid repre- 
hensione dignum est, non tumor dictionis, sed fictio non- 
nullorum verborum inchoativorum reprehendi potest, a quo 
criinine Gellius ipse Furium defendit, ut iam antecedente 
capite commemoravi. Sine ulla igitur causa vir doctus con- 
fusionem a Gellio factam e^se censuit, ut Bibacnlum malum 
poetam epicum, id quod falsum est, fuisse probare posset. 
Quae cum ita sint, facere non possumus, quin Gellio credamus 
et versus ab eo traditos tribuamus Furio Antiati. — 

De ipsis versibus, quos supra posui, pauca annotabo, 
ne repetam ea omnia, quae in editione Hertzii de lectionibus 
librorum maDU scriptorum et emendationibus virorum doc- 
torum adscripta sunt In versu tertio codices Gellii ex- 

hibent ,virescunt volnere virtus 1 , quae verba explicari nequeunt, 
nam ,virtus^ cum Gronovio pro ^virtutes 1 dictum accipere non 
possumus. Sed ut alias coniecturas omittam, verum sine 
dubio est ,virescit volnere virtus', quod in Nonii codicibus 
scriptum est: nam ,viresc\mV ortum est ex similitudine 
antecedentis formae ,increscwnt\ — Versus quartus non 
distinguendus est a quinto post ,dassis' puncto posito, quod 
fecerunt Weichertus*) et Baehr ensius**), neque enim 
ullum vocabulum in priore versu interpretatur Gellius et 
,curri coniunctio in quinto versu ita tantum intellegitur, si 
duo versus coniunguntur. — Idem versus quartus in omnibus 
Gellii codicibus sic est scriptus. ,Sicut fulica levis volitat 
super aequora classis.' Cum metrum sine dubio claudicet, 
versum corrigere studuerunt viri docti et permultas coniec- 
turas proposuerunt, quas fere omnes Hertzius***) enumerat. 



*) 1. 1. p. 349. 

**) Fragraenta Poetarura Romanorura p. 277. 
***) Jahrb. f. Phil. 1862 p. 719 et in editione Noctium Atticarura 
maiore. 



— 30 — 

Omnium autem, quae adlmc prolatae sunt, emendationum 
mihi maxime arridet Pontani, qui teste Gronovio ad hune 
locum scripserat .fnlca' pro ,fulicd! esse legendum, et iure 
Hertzius et Fleckeisenius*) eam probaverunt, quamvis 
nusquam apud veteres scriptores forma ,fulca' inveniatur. 
Sed cum etiam Cicero**) propter metrum ,fulica' in .fulix 
nmtavisse videatur et constet***), vocalem ,i' inter duas 
consonas ,£' et ,c' cici, forma ,fulca' nihil miri habet. 

Atque haec quidem hactenus de versibus Furii Antiatis 
a Gellio allatis. Restat, ut adscribam versus a Macrobio 
exhibitos et qnaeram, num hi quoque eidem poetae tribuendi 
sint, Sunt autem in libro sexto Saturnalium hi versus 
compositi cum quibusdam Vergilianis, in quibus Vcrgilius 
Furium imitatus esse dicitur: 
Sat. VI, 1, 31: yTithoni croceum linquens Aurora cubile 1 . 

Aen. IV, 585. 

Furius in primo annali: 

1) ,Interea Oceani linquens Aurora cubile\ 

Sat. VI, 1, 44: , . . . placidam per membra quietem irrigat' 

Aen. I, 691. 
Furius in primo: 

2) , . . . mitemque rigat per pectora somnumJ. 

Sat. VI, 4, 10 : , . . . Quam tota cohors imitatu relictis 
ad terram defluxit equis.' Aen. XI, 500. 

sic Furius in primo: 

3) ,Ille gravi subito devinctzts volnere habenas 
misit equi lapsusque in humum defluxit et armis 
reddidit aeratis sonitum? 



*) Jahrb. f. Phil. 1868 p. 574, ubi simila exempla profert 
vir doctus. 
**) cfr. de div. I, 8, 14. 
***) cfr. Kuehner, 1. 1. I, p. 83, 5 et 84, 3. 



— 31 - 

Sat. VI, 3, 5: Furius in quarto annali: 

4) ,Pressatur pede pes, mucro mucrone, viro vir\ 
hinc Vergilius ait: 
,Haeret pede pes densusque viro vir. 1 Aen. X, 361. 



Sat. VI, 1, 32: ,Quod genus hoc hominum quaeve hunc tam 
barbara moremV Aen. I, 539. 

Fiirius in sexto: 

5) ,Quod genus hoc hominum, Saturno sancte createT 



Sat VI, 1, 33: ,Rumoresque serit varios ac talia fatur." 

Aen. XII, 228. 
Furius in decimo: 
6) ,Rumoresque serunt varios et midta requirunV 



Sat, VI, 1, 34: ^Nomine quemque vocans reficitque ad proelia 
pidsos.' Aen. XI, 731. 

Furius in undecimo: 

7) ,Nomine quemque ciet: dictorum tempus adesse commemorat. 

deinde infra: 

8) ,Confirmat dictis simul atque exsuscitat acris 

ad bellandum animos reficitque ad proelia mentes.' 



Cum omnes versus in manu scriptis libris ita exhibeantur, 
ut emendatione et explicatione non egeant, statim ad eam 
qnaestionem accedam, num ii quoque Furio Antiati sint 
tribuendi. Baehrensius*) eniin Furii Bibaculi, non Furii 
Antiatis esse versus censuit ea potissimum re commotus, 
quod opinabatur .pragmatiam belli Gallici ', quain Bibaculi 
esse dicit Pseudo-Acro, idem esse opus atque ,annale£ vel 
potius ,annales belli GallicV, ex quibus Macrobius versus 
adscripserit, Haec autem causa iam eis, quae primo capite 
de titulo ,annales belli Gallici 1 disputavi, ad irritum redacta 
est. Itaque non modo nihil est, quo demonstretur, versus 



*) Com. Cat. p. 21 et F. P. E. pgg. 318. 319. 



- 32 — 

apucl Macrobium essc Furii Bibaculi, sed etiam nonnullis 
rebus elucet Furii Antiatis eos esse. Primum enim moneo 
Macrobium hoo loco (Sat. I. VI.) tantum dicere Furium, 
Sat. II, 1, 13 (c f r. c a p. I) autem F u r i u m B i b a c u 1 u m. 
Discrimen igitur facere videtur, neque enim intellegitur, cur 
altero loco cognomen et nomen, altero solum nomen posuerit, 
si eundem hominem significare volebat. Deinde tencndum 
est utique nos praeter scbolia Horatiana, testes dubios, 
omnino nescire Bibaculum scripsisse carmen epicum, hoc 
autem constare de Furio Antiate. Quare etiam versus apud 
Macrobium exstantes Furio Antiati tribucndos esse per- 
suasum habeo. 

Ac ne illucl quidem contra eam sententiam proferri 
poterit: versus apud Macrobium scriptos tam diversos esse 
ab eis, quos Gellius tradit, ut uni eidemque poetae tribui 
nequeant. Nam ut non dicam ex paucis fragmentis de 
dictione omnino certo iudicari non posse, si quae differentia 
elocutionis in his versibus conspicitur, causa eius diversitatis 
facile apparet, cum reputamus, quo consilio hi versus ab 
utroque scriptore adscripti sint. Gellius enim versus Furianos 
omnes ob insignem et notabilem formam aliquam verbi a 
sermone cotidiano recedentis aifert, ut ex eis solis de indole 
et sermone poetico Furii nihil conicere possimus. Macrobius 
vero versus Furii aftert, ut ostendat imitationem Vergilii. 
Itaque quod diversis de causis tradita sunt fragmenta, non 
plane idem esse dicendi genus mirum non est. — 

Haec igitur sunt, quae pro certis Furii Antiatis reliquiis 
haberi possunt, nam versum a Paulo Merula ad Ennii 
annales (p. XLI) ut initium carminis Antiatis allatum: 
,Res mihi Romanas scripturo Marspiter adsis\ qui olim sub 
Furii nomine ferebatur, nullam fidem habere constat: cfr. 
Lawicki ,De fraude Pauli Meridae, Ennianorum annalium 
editoris\ (dissertatio Bonnensis 1852) p. 15. 



Caput III. 

De Marco Furio Bibaculo. 

De Furio Bibaculo, quamquam erat poeta sua aetate 
insignis, tamen non multa memoriae sunt tradita. Unus enim 
Hieronymus nobis de vita et patria poetae testis est haec 
in Eusebii Chronicis ad annum Abr. 1914 = 651 /io3 (in 
codd. Amand. et Freher. ad an. 1915 = 652 /i 2) scribens: 
,M. Furius poeta cognomento Bibaculus Cremonae nascitur.' 
Inde constat praenomen Furii Bibaculi fuisse Marcum, patriam 
Cremonam, sed sunt certae causae, quibus commovemur, ut 
cum Nipperdeio, qui post Naekium*) nonnulla contra anno- 
tationes Hieronymi protulit, de fide anni natalis poetae 
dubitemus. Nam si accurate fragmenta ipsius poetae, testi- 
monia omnium gravissima, imprimis versus scriptos apud 
Suetonium, legimus, invenimus multa cum eis, quae Hieronymus 
de anno natali tradit, pugnantia. Bibaculus enim Catonem, 
poetam grammaticumque notissimum, ,meum J (cfr. fragm.1,1) 
et ,unicum magistrum', ,summum grammaticum\ ,optimum 
poetam* (cfr. fragm. 2 v. v. 3. 4) appellat, quibus verbis 
haud dubie tanta veneratio tantaque pietas significatur, ut 
merito ac iure conicias Bibaculum non solum amicum, sed 
etiam discipulum et auditorem illius Catonis fuisse. Atque 
cum ex alio fragmento (cfr. fragm. 7) apud eundem Suetonium 
servato, quod Furii Bibaculi ipsius esse verisimillimum est, 
appareat Valerium Catonem ,docuisse multos et nobiles, visum- 
aue esse peridoneum praeceptorem, maxime ad poeticam tenden- 
tibus\ Bibaculus in eis habendus est, quos ille ,facit poetas\ 



*) Carmina Valerii Catonis etc. Bonnae 1847 p. 267. 



— 34 — 

Iam ille magister poetarum non multo ante annum a. Chr. 
n. 100 natus est, itaque paene ad annum aequales fuerint 
Valerius et Bibaculus necesse est, si Hieronymi annotationem 
de anno natali sequimur. Poeta Bibaculus autem de summa 
senectute (c f r. fragm. 1, 8) Catonis ita dicit, ut miuorem 
natu de multo maiore, non aequalem de aequali scribere 
fateri debeamus. Probabilius igitur et iustius est aliquid 
de fide Hieronymi, qui haud semel erravit, detrahere quam 
ipsi non credere Bibaculo. 

Accedit aliud, quo Hieronymo de Bibaculi anno natali 
plane confidere vetamur. Deridet enim acerbe poetaOrbilium 
Pupillum, illum Horatii praeceptorem, quod senem memoria 
defecerit (cfr. fragm. 3). Atque quoniam Orbilius, qui anno 
a. Chr. n. 114 natus prope ad centesimum aetatis annum 
vixit, circa annum a. Chr. n. 17 mortuus est, postquam 
summa seuectute memoria eius deleta est, putandum est 
Bibaculum , cum illum versum componebat, octogenarium 
fuisse ipsum, si vera est annotatio Hieronymi. Nullo autem 
modo verisimile est Furium ipsum senem in hominem prope 
coaetaneum tanto ludibrio usum esse. Equidem miror, quod 
Weichertus , quamquam censuit (l. p. I. 357) versum post 
mortem demum Orbilii, quod haud negaverim, scriptum esse, 
tamen de fide Hieronymi non dubitavit. Quodam modo 
denique testes quoque veteres Quintilianus et Diomedes, a 
quibus Bibaculus una cum Catullo ponitur vel potius post 
eum ponitur, id indicare mihi videntur Bibaculum non ante 
Catullum esse natum. — His omnibus de causis commotus 
sum, ut cum Nipperdeio annum natalem Furii Bibaculi 
minimum viginti annis promovendum esse persuasum habeam 
et censeam poetam natum esse circa annum octogesimum 
a. Chr. n. et vitam produxisse minimum ad annum a. Chr. 
vicesimum, imprimis propter versum in Orbilium. Hieronymus 
autem, fortasse duobus Furiis poetis confusis, eo anno ipso, 
quo certe floruit Furius Antias, natum esse Bibaculum 
tradidit. — 

Quoniam pauca de vita et persona Bibaculi memoriae 



— 35 — 

prodita sunt, viri docti operam dederunt, ut aliunde aliquid 
de poeta illo explorarent. Omitto nunc illud quod nonnulli 
cxistimaverunt, Bibaculum fuisse homincm voluptati deditum, 
propterea quod de ea re copiosius in primo capitc disputavi; 
omitto etiam opinionem inanem nonullorum Cremonensium*), 
qui, ut patriam suam exornarent, Bibaculum inter Vergilii 
magistros rettulerant. Scd pauca mihi dicenda sunt de 
sententia Ritteri in editione Horatii prolata epodon libri 
carmen sextum, qui in nonnullis manuscriptis ,In Cassium 
Severum' inscribitur, in Furium Bibaculum esse compositum. 
Hoc enim recte vidit Ritterus hominem carmine illo castigatum 
esse non posse Cassium Severum**), qui auno 32 / 78 5. exsul 
mortuus est, quia eo tempore, quo Horatius carmen illud 
composuit, nondum togam virilera suinpserat. Haud dubie 
iambographum csse significatum demonstravit vir doctus, 
talem vero praetcr Horatium unum tunc fuisse Furium 
Bibaculum, acerbitate versiculorum insignem, cui crimini dari 
posset licentia maledicendi in homines innoxios usurpata. 
Ex Taciti loco, quem in primo capite adscripsi, colligi posse 
opinatus est Ritterus Bibaculum Antonii partibus addictura 
fuisse, atque cum ea res altius, il est ad Octavianum quoque, 
spectaret, consulto Horatium nomen tacuisse suspicatus est 
Scd contra hanc interpretationem dicendum est omnino non 
quadrare verba Horatii in Furium Bibaculum, nam ne ille 
quidem hunc, qui ausus erat Caesares carpere et sicut 
quondam ipse Horatius rei publicae liberae amantissimus 
erat, ,ignavum' et ,immerentes hospites vexantem' (cfr. 
epod. VI, 1. 2) appellaverit Neque quidquam in verbis 
Taciti inest, quod ostendat Bibaculum re vera ab Antonii 
partibus stetisse. Omnino supervacaneum esse puto de certo 
poeta carmine illo perstricto quaerere, etiamsi alii de Dornitio 
Marso aut de Maevio aliisque cogitaverunt nempe eodem 

*) cfr. Camozzi 1. 1. pgg. 174 — 176, qui accuratius et 

copiosius hauc seuteutiara rciecit. 
**) De Cassio Severo cfr. T a c. aun. I, 72, ibid. IV, 21. dial. 19, 26. 



— 36 — 

iure quo Eitterus de Bibaculo, cum in ipsis verbis Horatii 
non sit personae significatio talis, ut certo dici possit, quem 
hominem carmine Horatius carpserit. — 

Non minus inanis et falsa est sententia eorum, qui 
Furium, qr.em Catullus carminibus XI, XVI, XXIII, XXIV 
(v. 5 = XXIII, 1), XXVI ut rivalem et adversarium et 
mendicum hominem sugillat, Bibaculum esse voluerunt Nam 
Fiirius Catullianus fuit Pisaurensis, id quod recte West- 
phalius aliique Catulli editores ex carminis LXXXI versibus 
tertio et quarto coniecerunt, et homo plane ignobilis. — 

Quascumque modo attuli opiniones, sane futiles et 
commenticiae sunt appellandae. Probabilior autem vel potius 
sine dubio vera est coniectura Bibaculum fuisse discipulum 
Valerii Catonis et una cum Catullo, Calvo, Cinna, Cornificio, 
aliis habendum esse in numero eorum, quos ut ,cantores 
Euphorionis 1 derisit Cicero*). Nam Bibaculum in illa secta 
fuisse, et testes veteres et fragrneuta nos docent. Quinti- 
lianus inst. or. X, 1, 96 de eo dicit haec : ,Iambus non sane 
a Bomanis celebratus est ut proprium opus, ** quibusdam 
interpositus : cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio, 
quamquam illi epodos intervenit, reperietur? In quibus quam- 
quam quaedam corrupta esse apparet**), tamen id certum 
est Quintiliano ante Horatium in iambica poesi nullos prae- 
stantiores esse visos quam Catullum et Bibaculum. Quod 
quale sit, melius aestimabit, qui ne Calvum quidem, quem 
^iambos plenos ingentis animi' scripsisse memoriae traditum 
est***), a Quintiliano hoc loco commemorari reputaverit. 
Deinde apud Tacitum, cuius verba iam primo capite attuli 
(ann. IV, 34), rursus in eodem ordine, quo Catullus, ponitur 
Bibaculus. Denique Diomedes art. gram. libro III (I, 485, 
17 Gr. L. Keil) haec, quae ex Suetonii Jibro de poetis 
hausit, scribit: ,Cuius carminis (scil. iambici) praecipui 



*) cfr. Tusc. III, 19. 

**) cfr. ea, quae annotavit Car. Halm in editione sua. 
***) cfr. Sen. contr. VII, 47. 



— 37 — 

scriptores apud Graecos Archilochus et Hipponax, apud Romanos 
Lucilius et Catullus et Horatius et Bibaculus.' Consentiunt 
igitur omnes optimum fuisse poetam certe in iambica poesi 
Furium Bibaculum. Nihil contra hos testes valet iudicium 
Messalae Corvini, qui teste Suetonio de gram. c. 4 (ed. Reiffer- 
scheid 103, 13) in quadam epistula scripsit: ,non esse sibi 
rem cum Furio Bibaculo, ne cum Ticida (codd. Tigida) 
quidem aut litteratore Catone.' Nihil enim aliud inde colligi 
potest nisi Messalae displicuisse rationem illorum novorum 
poetarum, qui in disciplina Catonis erant, neque tamen illo 
iudicio evincitur Bibaculum fuisse malum poetam. Num ad 
certum librum Bibaculi illud Messalae spectaverit, ut 
Weichertus (l. I. p. 361) suspicatur, explorari nequit neque 
ego crediderim. 

Ut redeam ad testimonia Quintiliani et Diomedis, inde 
id conicere non licet Furium Bibaculum nihil aliud scripsisse 
nisi iambos. Contra per se verisimile est eum eadem fere 
carmina composuisse atque ceteros illius sectae poetas: 
epigrammata, ludicra, amatoria sicut Catullus. Atque ex hac 
ipsa re, quod non diserte traditum est eum talia scripsisse, 
elucerc mihi videtur plurima carminum eius fuisse iambico 
metro et praestantia iambicae poesis potissimum gloriam et 
laudem assecutum esse Bibaculum. Iniuria autem Bernhardyus 
et alii, qui poetae obtrectabant, ex verbis Quintiliani et 
Taciti atque ex versiculis in Catonem (cfr. fragm. 1 et 2) 
coniecerunt Bibaculum acerbum et maledicum hominem fuiss*. 
Nam etiamsi Quintilianus et Tacitus acerbitatem iamborum 
eius praedicant, tamen ex hac re sola non est colligendum 
Bibaculum tantum acerbitate excellentem fuisse. An Catullus 
et Horatius, quibuscum Quintilianus eum comparat, tantum 
acerbi iamborum scriptores fuerunt et hac una re censentur? 
Versus autem, qui exstant de Valerio Catone, elegantes et 
suaves non modo non ambiguitatem aculeatam et ironiam 
ostendunt, sed etiam omni laude digni sunt. Nam recte 
iudicavit de versibus illis Nipperdeius dicens: ,Quorum ver- 
suum (scil. a Suetonio traditorum) (cfr. fragm. 1 et 2) 



— 38 - 

prioribus nihil mea sententia potest esse dulcius: alteri de 
Catonis difficultate rei familiaris tanta cum festivitate et tam 
insigni hominis laude iocantur sine ulla malitia, ut gratissimi 
esse debuerint nobili grammatico, cui familiaris paupertas 
neque summum malum videretur neque pudori esset. 1 Bibaculus 
igitur iocose Catonem magistrum consolatur venerans eum 
aperte sine ironia et ambiguitate. Malitiam autem inesse in 
versibus eam ob rem potissimum dixerunt, ut haberent, unde 
Bibaculum hominem improbum ct ingratum fuisse ustenderent. 
Quoniam in primo capite satis demonstravisse mihi 
videor Bibaculum carmen epicum nou composuisse, restat, ut 
dicam de libro eius pedestri sermone conscripto, cui titulus 
erat ,Lucubrationes? Quo titulo fortasse hoc significabat 
Bibaculus se horis vespertinis et nocturnis librum compo- 
suisse sicut posteriore tempore Gellius libros suos collectanoos 
eadem ratione ,Noctes Atticas^ inscripsit, ,quoniam longinquis 
per hiemem noctibus in agro terrae Atticae commentationes 
ludere et facere } exorsus erat. De argnmento antem nihil 
certi tradiderunt veteres, sed equidem puto nos penuriam 
testimoniorum coniecturis quodam modo compensare posse. 
Jure, ut iam supra exposui, ex Macrobii Saturnalium loco 
II, 1, 13 colligere possumus, in ,Lucubrationibus > congesta 
fuisse ioca dictaque virorum excellentium. Sed longius 
progredi et in re obscura coniccturam proferre mihi liceat. 
Nam lucem, ut ita dicam, plane novam ,Lucubrationes acci- 
pere censeo, si ad hoc opus alius locus Macrobianus refertur. 
Macrobius enim Sat III, 9, 6, ubi de carminibus, quibus 
Eomani ad deos ex urbe obsessa evocandos et ad devovendas 
urbes utebantur, dicit, haec scribit: ,nam repperi in libro 
quinto Rerum Reconditarum Sammonici Sereni *) utrumque 
carmen, quod itte se in cuiusdam Furii vetustissimo 
libro repperisse professus est? Quamquam non dixerat 
Serenus, quis ille Furius esset, ex cuius libro illa sumpserat, 



*"> Sammonicum Serenum Septimii Severi principis aetate floruisse idem 
Macrobius Sat. III, 16, 6 testis est. 



— 39 — 

tamen omnia in Furii Bibaeuli ,Lucubrationes' quadrare per- 
suasum habeo. Nam quod Huschkius*) suspicatus est 
Furium Antiatem fuisse auctorem illius libri, quo usus erat 
Serenus, et quod Hertzius**) de L. Furio Philo, qui anno 
a. Chr. n. 136 consul erat, cogitabat, nulla re confirmatur, 
quia nullo veterum testimonio constat illos opus aliquod 
prosaico sermone scripsisse. Sed quoniam Furius Bibaculus, 
ut supra demonstravi, talem librum conscripserit et veri- 
simile est ^Lucubrationes' fuisse libros collectaneos , nihil 
obstat, quominus Serenum ex ,Lucubrationibus' Bibaculi illa 
carmina attulisse censeamus. Certe ,Lucubrationes J ,vetus- 
tissimus liber' a Sereno dici poterant, neque offendendum est, 
quod hoc loco apud Macrobium legitur solum Furii nomen, 
cum Sat. II, 1, 13 ,Fur'ius Bibaculus dicatur. Nam sine 
dubio verba ,m cuiusdam Furii vetustissimo libro 1 ipsius 
Sereni sunt, qui paulo neglegentius auctorem solo nomine 
appellavit. Itaque, si recte iudicavi, .Lucubrationes con- 
tinebant varias antiquitatum et litterarum Romanarum partes 
et erant eis libris similes, quos posterioribus temporibus 
composuerunt Gellius et Macrobius. Atque facile fieri 
poterat, ut tale opusculum componeret discipulus Valerii 
Catonis, qui ipse erat et poeta et grammaticus. — 

Jam reliquum est, ut fragmenta Bibaculi, quae ad 
nostram pervenerunt aetatem, componam et breviter ex- 
plicem, atque disseram, quo iure alia etiam ei poetae tributa 
sint: 

Suetonius***) de grain. et rhet. c. 11 (p. 109.110 
Rff.): ,Vixit (scil. Valerius Cato) ad extremam prope senectam, 
sed in summa pauperie et paene inopia, abditus modico gur- 
gustio, postquam Tuscidana villa creditoribus cesserat, ut auctor 
est Bibaculus': 



*) Huschke, Jurisprudentiae Auteiustinianae quae supersunt. Lips. 

1874 p. 11. 
**) Hertz, Jahrb. f. Phil. 85 (1862) p. 53. 54. 
***) In apparatu critieo annotando usus sum editione Reliquiarum 
Suetonii Reifferscheidii. 



— 40 — 

1) „Si quis forte mei domum Catonis, 

depictas minio assulas, et illos 

custodes videt hortuli Priapos: 

miratur, quibas ille disciplinis 

tantam sit sapientiam assecutus, 

quem tres cauliculi, selibra farris, 

racemi duo tegula sub uda 

ad summam prope nutriant senectam." 
v. 2 depictam G | assulas Beroaldus | assylas G | assyllas 
NOI I asillas VL | Assida est parva assis et significat domum 
exiguam Catonis assibus exstructam. 

v. 3 custodis L | custodes reliqui codd. j hortuli Priapos 
Jos. Scaliger hortidos Priapi 1 i b r i \ Probo emen- 

dationem Scaligeri, quod pluralis numerus ,hortuli' de parvo 
horto Catonis vix adhiberi poterat et hic hortulum C a t o n i s 
esse, non Priapi significandum erat. 

v. 4 miratur codd. | e supra ain miratur L | miretur 
Vossius, Wolfius, Meyerus, Weichertus male| 
Quisque, dicit poeta, qui viderit domicilium grammatici, facere 
non poterit, quin miretur. 

v. 5 sit sapientiam L (Pontanus)| sapientiam sit VNGOI | 
sit patientiam B a e hr e n s i u s \ Jocose dicit Bibaculus causam 
paupertatis fcfr. fragm. 2) dissimulans Catonem admirabili 
uti sapientia, qui quondam pulchram domum et hortum posse- 
derit, nunc mutato consilio tenui victu contentus sit. 
v. 6 caxdiculi L (Tontanus) | calculi VNGI | calculis \ 
coliculi Scaliger | selibra VL | et libra NOI. 
v. 7 regula Baehrensius, sed quid tum sibi vult prae- 
positio ,sub'. | Tegida de parvido tecio dicitur.\una VLNSI | 
ipsa Gronovius | ima Guietus | uda Heinsius. | Probo 
emendationem Heinsii ,uda' L e. quae perpluit, nam signi- 
ficatur paupertas. 



Suetonius ibidem hos quoque Bibaculi hendecasyl- 
labos in Catonem tradit : 



— 41 — 

2) „Catonis modo, Galle, Tusculanum 

tota creditor urbe venditabat. 
mirati sumus, unicum magistrum, 
summum grammaticum, optimum poetam 
omnes solvere posse guaestiones, 
unum deficere expedire nomen, 
en cor Zenodoti, en iecur Cratetis ! u 
v. 1 Quis fuerit ille Gallus, ad guem Bibaculus hoc misit 
carmen, nescimus. Cogitaverunt nonnulli de Cornelio Gallo poeta. 
v. 6 unum difficile codices | unum huic difficile Heinsius | 
unum at difficile Burmannus | deficere T o u p i u s e ni . 
in Suid. III, p. 174 | Toupii sola emendatione fit, ut yer- 
spicua constructio verborum sit, quare nunc fere omnes eam 
coniecturam receperunt. | Nomen metonymice usurpatur pro 
pecunia ipsa credita, nomen enim eius, guipecuniam acceperat, 
in tabulas rationum referebatur. 

v. 7 Translate ,cor' et ,iecur' adhibentur, ut ,prudentia' 
et ,sapientia' significentur. || Probus Oath. I, 51 (Gr. 
Lat. Keil IV, p. 29, 10) affert exempli gratia ex ultimo 
versu verba ,en iecur Cratetis' atgue Marius Plotius 
Sacerdos art. gram. I. III (Gr. L VI, 480, 12) totum 
versum laudat. 



Suetonius de gram. c. 9 (p. 107, 15 Rff.): ,Vixit 
(scil. Orbilius) prope ad centesimum aetatis annum, amissa 
iam pridem memoria, ut versus Bibaculi docet: 

3) „Orbilius ubinam est, litterarum oblivio?" 

Versus est trimeter iambicus, guo senilis infirmitas 
Orbilii acerbe deridetur. 



Schol. ad Juven. VIII, 16 (ed. Jahn p. 291): 
Catina oppidum Siciliae usgue ad probra dissolutum notatur 
ut et Bibaculus (Vibaculus et Vibalus codices)': 
4) „Osce senex, Catinaegue puer, Cummana meretrix u 
Osce Pithoeus | oste codd. | Tusce Sch urtzflei schius 
in codice legerat | Cumana Pithoeus | cuna codd. | 
Versus est hexameter dactylicus, fortasse ex epigrammate sumptus. 



— 42 — 

De dubiis nominibus (G. L. V. 573, 19): .Crabatum 
(crebattum codices) antiqui; nunc grabatum generis neiitri, 
ut Bibaculas (Babiculus codices). 
5) „ . . . nam meo grabato\ 

,Grabatus' significat lectum exiguum; exstat vocabulum 
etiam apud Catullum X, 22 Verg. Mor. 5. Mart. VI, 39, 4 
XII, 32, 11. | Verba pars hendecasyttabi esse videntur. 



6) Charisius inst. gram. I. I. (G. L. I, 127, 12): 
,d u p 1 i ci B i b a c u 1 u s , „duplici, u i n qui t , „toga involutus u 
non duplice.' 

Weichertus haec tria verba iambicis epigrammatis Ftirii 
Bibaculi adscripsit ; hendecasyllabi partern esse Lachmannus 
(Com. in Lucr. 199), cui equidem assentior, Luc. Muellerus 
anacreontium esse censet Quod autem Baehrensius fCom. Cat. 
p. 13) verba ex opere prosaico a Charisio petita esse putat 
non est probabile, nam haud, facile quisquam negaverit metrum 
in verbis inesse. Eodem ordine, quo apud Charisium, verba 
illa bis repetuntar in glossis Salomonis, quae dicuntur, in 
codice Monacensi (cfv. Usener Ehein. Mus. XXII, p. 446), 
ubi narratur Livius Andronicus primus tragoedias comoe- 
diasque egisse , d u p 1 i c i t o g a i n v o 1 u t u s . ' Ut hunc con - 
sensum inter Charisium et glossas explicet, non sine veritatis 
specie Usenerus (Bhein. Mus. XXIII, p. 676) suspncatiir 
fontem, ex quo et Charisius et glossarum scriptor hauserint, 
fuisse versus Furii Bibaculi de Livio Andronico. 



Haec sunt fragmenta, quae adscripto nomine Bibaculi 
ad nostram pervenerunt aetatem. Sed recte aliud frag- 
mentum poeticum viri docti Furio Bibaculo tribuerunt. Scribit 
enim. Suetonius de gram. c. II, (p. 109 Eff.) de Valerio 
Catone haec: ,docuit multos et nobiles, visusque est peri- 
doneus praeceptor, maxime ad poeticam tendentibus, ut quidem 
apparere vel his versiculis potest:' 



— 43 — 

7) „Ca,to grammaticus, Latina Siren, 

qui solus legit ac facit poetas. u 
Etiamsi nomen poetae non addidit Suetonius, tamen nemo non 
assentietur Burmanno Sec, qui in Anthol. Lat. Vol. I, 
p. 422 eos referendos esse ad Bibacidum censuit. Eodem 
enim loco de eodem Catone afferuntur, quo ei, quos sub let 2 
annotavi, atque et metro et dictione similes sunt his, qui a 
Bibaculo compositi esse dicuntur apud Suetonium. Neque 
quidquam obstat, quominus duos illos versus Furio Bibaculo 
tribuamus. Inter fragmenta igitur recipiendi sunt versiculi, 
qui ipsi quojue magis confirmant nostram sententiam Bi- 
baculum fuisse discipidiim Catonis. 

v. 1 ,Siren' appellatur Cato propter facultatem poeticam vel 
propter dulcedinem poematum. 

v. 2 Jegit' hic significat ,enarrare\ ,interpr etari\ 
quia olim grammaticorum 'mdustria in eo versabatur, ut dis- 
cipidos ipsos redderent poetas praelegendis seu interpretandis 
poetis. 

Ex Lucubrationibus vero Bibaculi, si modo de his libris 
supra recte iudicavi, haec duo exstant iragmenta apud 
Macrobium : 

8) S a t. III, 9, 7 — 8: ,Si deus si dea est, cui populus 
civitasque CartJiaginiensis est in tutela, teque maxime, ille qui 
urbis huius popidique hitelam recepisti, precor venerorque 
veniamque a vobis peto ut vos popidum civitatemque Cartha- 
giniensem deseratis, loca templa sacra urbemque eorum relin- 
quatis, absque his abeatis eique popido civitati metum for- 
midinem oblivionem iniciatis, proditique Romam ad me meosque 
veniatis, nostraque vobis loca templa sacra urbs acceptior 
probatiorque sit, mihique populoque Romano militibusque meis 
praepositi sitis, ut sciamus intellegamusque. Si ita feceritis, 
voveo vobis templa ludosque facturum.' 

9) Sat. III, 9, 10 — 11: ,Dis pater Veiovis Manes, sive 
quo alio nomine fas est nominare, ut omnes illam urbem 
Carthaginem exercitumque quem ego me sentio dicere fuga 



— 44 — 

formidine terrore compleatis, quiqne adversum legiones exer- 
citumque nostrum arma telaque ferent, uti vos eum exercitum 
eos hostes eosque homines urbes agrosque eorum et qui in his 
locis regionibusque agris urbibusve habitant abducatis lumine 
supero privetis exercitumque hostium urbes agrosque eorum 
quos me sentio dicere, uti vos eas urbes agrosque capita aeta- 
tesque eorum devotas consecratasque habeatis ollis legibus 
quandoque sunt maxime hostes devoti. Eosque ego vicarios 
pro me fide magistratuque meo pro populo Bomano exercitibus 
legionibusque nostris do devoveo, ut me meamque fidem im- 
periumque legiones exercitumque nostrum qui in his rebus 
gerundis sunt bene salvos siritis esse. Si haec ita faxitis ut 
ego sciam sentiam intellegamque, tunc quisquis hoc votum 
faxit ubi faxit recte factum esto ovibus atris tribus. Tellus 
mater teque Juppiter obtestor.' 



Assentiri nequeo 0. Ri b beckio *), qui suspicatus est 
Vergilii catalepton 5 : ,Iacere me quod alta non possim putas | 
ut ante veciari freta etc' a. M. Furio Bibaculo esse scriptum. 
Ita enim iudicat vir doctus : Vergilium illud carmen non 
scripsisse docere ipsum initium, quo iam senem se, antea 
autem per maria vectum et arma victoris secutum esse dicat 
poeta ; fortasse auctorem esse Bibaculum, quem ne senem 
quidem sal et acerbitas destituerit, nam hoc ostendere 
carmina in Orbilium et Catonem conscripta. Iam vides 
ipsum Ribbeckium certum argumentum pro sua sententia 
non attulisse. Sed etiamsi probo, quod dicit carmen Vergilii 
esse non posse, tamen omnino nego Bibaculum pro auctore 
esse habendum. Ita tantum aliquam probabilitatem ea 
coniectura baberet, si constaret ,eum alta freta vectatum et 
arma victoris secutum esse\ Hoc autem unum pro certo 
habere possumus carmen non esse Vergilii et post aetatem 
Augusti conscriptum esse a quodam Catulli aut Horatii imi- 
tatore, sed ignoramus, quis composuerit versus illos. — 



^ Appendix Vergiliana prolegg. p. 7. 



— 45 — 

Non magis probo opinionem Kirchneri, qui in anno- 
tationibus ad Horatii sat. I, 10 commentas est a Bibaculo 
scriptos esse illos octo versus, qui in nonnullis libris manu 
scriptis in principio satirae leguntur. Existimans enim versus 
illos esse antiquiores ipsa satira, quod Valerius Cato, ,qui 
male factos emendare parat versus' Lucilii, eo tempore, quo 
Horatius satiram composuerit, septuagenarius novam Lucilii 
carminum recensionem parare non potuerit, suspicatur versus 
conscriptos esse ab amico quodam Catonis eosque tribuit 
Furio Bibaculo, qui consuetudine Valerii Catonis usus sit et 
ipse grammaticus contra alios quoque grammaticos velut 
Orbilium pugnaverit. Quaecunique praeterea addit Kirchnerus 
nihil afterunt ad ipsius sententiam confirmandam. Ex iis 
autem, quae dixi, apparet omnem illam viri docti argumen- 
tationem pendere ex uno nomine Catonis. Hoc vero certe 
levius argumentum est quani ut inde colligere possimus 
Bibaculo illos octo versus esse tribuendos, nam eadem de 
causa cogitaverit quispiam de aiio auctore ex eorum numero, 
qui in disciplina Catonis erant, si modo pro explorato 
habendum est, id quod demonstrari nequit, versus ante satiram 
Horatianam esse scriptos. 



Caput IV. 

Quid Furio Alpino tribuendum sit. 

Per se non mirum est de poeta insulso et infaceto, 
qualem Furium Alpinum fuisse existimare debemus, et sua 
aetate ab aequalibus contempto et deriso nihil certi memoriae 
proditum es.se. Hoc autem conicere licet Furium Alpinum 
eo tempore, quo Horatius satiras scripsit, in vivis fuisse, 
quia sic tantum acerbum ludibrium, quo in transcursu poeta 
hominem affecit, intellegi poterat. Atque illum dictionem 
tumoris plenam et imagines ridiculas in carmine suo ad- 
hibuisse eumque poetam epicum fuisse, quia versus ille 
,Juppiter hibernds etc.', quem Horatius per parodiam deridet, 
vix in alio carmine atque epico fuit, ipsis verbis Horatianis 
satis significari puto. Scholiastae vero, ut vidimus, praeter 
ipsum versum genuinum nihil certi tradunt, nam sine dubio 
Pseudo-Acro verbis .Furium dicit aut edacem aut sordidum 
aut carne pingui' atque ,Furius immanis ventris' explicare 
conatus est Horatiana ,pingui tentus omaso.' 

Ex duobus autem locis, quibus Furius Alpinus per- 
stringitur, cognoscimus poetam descripsisse caedem Mem- 
nonis, fluvium Khenum hiememque in Alpibus. Sed contro- 
versia fuit, utrum ea omnia in uno eodemque carmine epico 
fuerint an tria aut duo carmina scripserit Furius Alpinus. 
De tribus carminibus vix potest cogitari, quod certe per se 
verisimile est Eheni et Alpium hibernarum descriptionem in 
eodem carmine fuisse. Itaque Weicliertus, quem pierique 
Horatii interpretes secuti sunt, quamquam de Furio Bibaculo 
hoc scribit, suspicatus est poetam duo carmina magna 



— 47 — 

scripsisse ,Aethiopidem\ in quo carmine caedes Memnonis, et 
y pragmatiam belli Gallici', in quo carmine Rhenus et hiems 
Alpium descripta fuerint. Sed quamvis non contendam de 
duobus carminibus omnino non posse cogitari, tamen sim- 
plicius et probabilius esse mihi videtur, si omnia in uno 
carmine fuisse descripta putamus. Nam cum Alpinus, ut ex 
verbis Horatii clare apparet, insulsus et turgidus poeta 
faerit, facile fieri potuit, ut eidem carmini, quo Rhenum et 
Alpes pessime descripserat, quasi ,pannum purpureum! etiam 
narrationem de caede Memnonis mirum in modum insereret. 
Iilius autem carminis ne titnlus quidem ,pragmatia belli 
Gallici' pro certo haberi potest, cum Pseudo-Acro titulum ea 
de causa commentus esse videatur, quod intellexerat versum 
ab Horatio sat. II, 5, 41 derisum exstitisse iu carmine de 
bello Gallico. — 

Certum fragmentum illius carminis epici est unus versus 
ab Horatii scholiastis ad sat. II, 5, 41 et a Qnintiliano 
inst. or. VIII, 6, 17 traditus: ,Juppiter hibernas cana nive 
conspuit Alpes.' De genuina forma huius versus quidem non 
dubitandum est, sed versum totius carminis fuisse primum, 
ut ait commentator Cruquianus, haud dubie falsum est. 
Aliquid inepti, ne dicam obsceni, in uno verbo ,conspuere' 
inest, et recte iam ipse Quintilianus metaphoram a longin- 
qua similitudine ductam reprehendit. 

Suspicati autem sunt plerique Horatii interpretes alia 
quoque verba versuum antecedentium (v. v. 39, 40) Furii 
poetae esse. Atque Orellius quidem omnia Furio tribuenda 
esse censuit duabus potissimum causis commotus. Primum 
enim dicit vel ipsas particulas ,seu — seu 1 satis demonstrare 
Furii fuisse illa aeque inepta ,rubra canicula etc.', deinde 
inconcinnum fore totum locum, si imagini Horatii ipsius 
opponeretur parodia versus Furiani. Sed haec non ita sunt 
comparata, ut per se quidquam demonstrent, immo si Horatius 
etiam alia verba ex Furii carmine sumpsisset, eum iam 
priore loco i. e. post prius ,seu' nomen Furii aut totum 
versum ,Furias hibernas etc' adhibiturum fuisse puto, ut 



— 48 — 

legentes intellegerent etiam verbis ,seu rubra canicula etc. 1 
Furium derideri. Itaque omnibus perpensis in eam sen- 
tentiam adductus sum, ut verba ,seu rubra canicula findet 
infantes statuas seu pingui tentus omaso' ipsius Horatii esse 
et solam ridiculam liiemis descriptionem ex Furii carmine, 
ut invenusta imago perstringeretur. receptam esse dicam. 
Nam neque scholiastae tradunt praeter versum ,Juppiter h. 
c. n. c. A. ? etiam alia ab Horatio ex poetae carmine esse 
petita, neque si quid a sermone usitato in satira ludifi- 
cationis plena recedere videtur, ex ea re sola coniciendum 
est verba Horatii esse non posse. Neque quemquam omnino 
puto dicturum fuisse alia quoque Furii verba esse derisa, 
nisi constaret versum 41 ex Furiano iocose ita commutatum 
esse ab Horatio. — 

Sed ut veniam ad singula, in verbis ,rubra canicula' 
nihil est, quod offensionem habeat. Bene enim coniungitur 
,ruber' adiectivum cum xanicula' stella. J&uber' aut dici 
potest de ipso colore*) sideris aut, quod alii malunt, idem 
valet quod ,ardens .flagrans'**). Maxime vero viri docti 
offenderunt in verbis ,infantes statuas' et Horatii ipsius esse 
negaverunt, quod ,infans' adiectivum de statua dictum 
ineptum sit. Qua de voce explicanda valde inter se dissen- 
tiunt interpretes: plerique enim cum scholiastis Anfantes' 
statuas volunt esse ,mutaz vel ,quae fari vel loqui non 
possunt.' Bentleius autem et alii editores satiramm ^infantes 1 
interpretantur ,recentes' vel ,ex viridi ligno factas 1 . Prae- 
ferenda autem haud dubie est illa interpretatio, quam priore 
loco posui. Nam et ipsum adiectivum ^infam eadem fere 
significatione posuit Horatius sat. 1, 6, 57 ,infans pudor\ 
de statuis similiter dixit ep. II. 2, 83 ,statua taciturnius! 1 



*) cfr. H. Schmidt: Lat. u. griech. Synonymik 54, 1. 

Seneca: Nat. Quaest. I, 1, 7: ,sed acrior sit caniculae rubor.' 
**) c f r. Hor. carm. I, 17, 17: ,hic in reducta valle caniculae 
vitabis aestus', 
— carm. III, 13, 9: ,te flagrantis atrox hora caniculae 
nescit tangere.' 



— 49 — 

Itaque Horatius per iocum et rem in maius extollens hoc 
dicit : persta, si cognitor factus es, etiam tum, cum tanto- 
pere ardet canicula, ut non modo non homines, sed ne 
infantes quidem statuae i. e. res sensu carentes aestum 
sustinere possint; atque consulto poetam in carmine festivae 
ironiae plenissimo metaphora insolita usum esse existimo. — 
jPingui tentus omaso 1 denique Furii esse nego. Nam quod 
Fritzschius ad sat. II, 5, 40 annotavit narrasse Furium, 
Jovem ventrem visceribus bubulis implevisse ita, ut nivem 
vomere cogeretur, id ne turgidissimum quidem hominem 
dicturum fuisse opinor. Facetissime autem Horatius ,pingui 
tentum omaso 1 vocat ipsum poetam, ut eluceat festive, quo 
modo ad invenustam vocem xonspuere 1 descendere potuerit. 
Atque propter unum verbum xonspuere 1 . quo male pro 
xonspergcre ', Jegere' Furius Alpinus usus erat, verbis, pingui 
tentus omaso 1 fortius tumorem poetae signifieavit quam altero 
loco sat. I. 10, 36, ubi appellat poetam Aurgidum' ', quod 
vocabulum Horatii ipsius esse nemo adhuc negavit. Ex 
jomasum 1 vocabulo vero, quod est Gallicum. aliquid de patria 
poetae suspicari argutius quam verius est, nam eadem voce 
ipse Horatius iterum utitur ep. 1 15, 34. — Restat ; ut pauca 
dicam de altero loco sat. I, 10, 36, quo Furius Alpinus 
perstringitur. Iam scholiastae acumen totius loci bene et 
dilucide exposuerunt (cfr. cap. I.). .JuguJat dum Memnona 1 
enim Horatius dixit usus illa figura. qua ipsi facere signi- 
ficantur scribentes id quod referunt*). Hoc igitur dicit 
Horatius : Alpinus, dum Memnonis caedem describit, ita hoc 
facit. ut iterum heroa quasi iugulare videatur. De verbis 
sequentibus xlumque diffingit Bheni luteum capuf vero valde 
inter se dissentiunt interpretes. ,Defingif habent plurimi 
codices. fiiffingif in nonnullis codicibus et in scholiis Por- 
phyrionis scriptum est, fiiffringit' coniecit D. Heinsius, 
fdiffinditf L. Muellerus. Frustra ; ut omittam coniecturas, 
viri docti studuerunt discrimen inter duo verbo fiiffingere' 



'•) cfr. Hor. : carin. II, 1, 17—20. 



- 50 — 

et .defingere 1 facere et demonstrare ^diffingere esse reiciendum, 
nam utrumque verbum tam raro invenitur, ut neque utrius- 
que verbi significatio et differentia certo definiri neque utrum 
hoc loco aptius sit diiudicari possit, praesertim cum nesciamus, 
quid de Rheno in Alpini carmine scriptum fuerit. Praefero 
autem ,diffingere propterea quod apud Horatium ipsum etiam 
invenitur carm. I, 35, 39 : ,o utinam nova \ inciide diffingas 
retusum in | Massagetas Arabasque ferrum 1 , ubi vertimus in 
nostram linguam ,gaendich umaendern\ ,umsc\miedert et 
carm. III, 29, 47 : ,non tamen irritum | quodcumque retro 
est efficiet neque \ diffinget infectumque reddet \ quod fugiens 
semel hora rexit.\ ubi sigirificat nostrum ,umgestalten\ ,um- 
aendern 1 . Atque cum in nostrum locum significatio ,um- 
aendern^ quadret et verbum ,diffingerej proprium Horatii 
esse videatur, cum Heindorfio et Kiesslingio scribo ,diffiugit'. 
— Deinde ,capnf diversis modis explicaverunt. Plurimi 
enim interpretes dicunt caput esse fontem, alii, in quibus 
Weichertus et Muellerus. ostium fiuvii, alii ; in quibus Kiess- 
ling'iu*, proprium caput dei Rheni aut eius simulacri. Sed 
quamquam omnes exemplis adscriptis suam sententiam com- 
probare studuerunt. tameii una interpretatio eorum. qui 
caput fontem esse volunt, probabilis esse milii videtur, nam 
plerumque poetae*) nomine ,tapuf fluvii originem vel fontem 
singnificant et Horatius ipse carm. I, 1, 22 fontem vocat 
,aquae lene caput sacrae.' Quare sic verba Horatii inter- 
pretor: Alpinus Rhenum ita describit, ut fontis ipsius aqua, 
quae pura est, verbis et dictione contorta lutea i. e. sordida 
fieri videatur legentibus. Qua explicatione clare cognos- 
cuntur facetiae Horatii et apparet non recte Orellium, Kirch- 
nerum, Duentzerum propter adiectivum ,luteus' ad ,capuf 
positum opinatos esse verba ,Rheni luteum capuf esse 
Alpini. — 

Horatium, ut hoc adiciam, Furii descriptionem ridi- 



: ) cfr. Lucr. V. 270. VI, 729. V e r g. Georg. IV, 319, 368. id. 
Aen. XII, 816. Tib. I, 7, 24. v i d metam. II, 255. 



51 






culam Rheni etiam in exordio artis poeticae. ubi poetarum 
aequalium neglegentiam et affectationem reprehendit. versu 18: 
,mtt flumen Rhenum aitt pluvius describitur arcus' in 
mente habuisse, probabilis est coniectura Weicherti (l l.p.339), 
etiamsi eam certo aigumento confirmari non posse mani- 
festum est. — 



Vita. 



Natus sum Theodorus Hildebr.and prid. Id. Sext. 
anni huius saeculi LXIX Wernigerodae, patre Theophilo, 
matre Adolphina e gente Dschenfzig, quos parentes adhuc 
superstites esse valde gaudeo. Fidei addictus sum evangelieae. 
Primis litterarum elementis imbutus in gymnasium patriae 
urbis sum receptus, quod per novem annos frequentavi. Vere 
anni huius saeculi LXXXVIII maturitatis testimonium adeptys 
universitatem Halensem adii, ubi per octo spatia semestria 
incubui studiis philologicis. Interfui scholis virorum illu- 
strissimorum Halensium : K e i 1 , H i 1 1 e r , D i 1 1 e n b e r g e r . 
Heydemann, R o b e r t , W e r n i c k e ; H a y m , Erdmanh, 
Uphues; Droysen, Lindner, Kirchhoff, Schenck; 
G e r i n g , S i e v e r s ; H e r i n g , Kahler, Haupt, Bey- 
s c ii 1 a g , E i c h h o r n ; S c h u m , B r a u n s. Viri doctissimi 
Keil benevolentia receptus sum in societatem philologicam, 
quae vocatur. cuius sodalibus etiam nunc adnumeror. Atque 
ut exercitationibus proseminarii et seminarii per septem 
semestria interessem, benigne concesserunt K e i 1 , H i 1 1 e r , 
D i 1 1 e n b e r ge r. Liberalitate viri humanissimi H a y m milii 
contigit, ut exercitationum philosophicarum per duo semestria 
participi esse mihi liceret. — His viris doctissimis cum 
omnibus tum Henrico Keil optime de me merito gratias 
ago maximas. 



*• 



I